Difference between revisions of "Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book VI/Tractatus ii"

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Thursday April 18, 2024
Jump to navigationJump to search
(New page: TEACTATUS II DE EO QUOD ACCIDIT PER ACCIDENS. CAPUT I. Quod de eo quod accidit per accidens, non est aliqualiter speculatio practica vel theorica. Text, et com, Quomodo autem ens simplicit...)
 
(Replaced content with '[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_VI/Tractatus_ii link]')
 
Line 1: Line 1:
TEACTATUS II
+
[http://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Albertus_Magnus/Commentary_on_Metaphysics/Book_VI/Tractatus_ii link]
DE EO QUOD ACCIDIT PER ACCIDENS.
 
CAPUT I.
 
Quod de eo quod accidit per accidens, non est aliqualiter speculatio practica vel theorica.
 
Text, et com, Quomodo autem ens simpliciter et absolute acceptum prout ipsum est principium, dicitur multipliciter, sicut in quinto superiori libro est determinatum. Dicitur enim ens secundum accidens, et ens per se. Et secundum accidens quidem dicitur
 
Ensdiminu ens diminutum. Ens enim diminutum di
 
tum duplici
 
ter dicitur. ci|ur dupliciter: quoiiiam id quod casus est entis, eo quod cadit a principiis entitatis, dicitur per accidens esse secundum suum nomen. Dicitur etiam ens diminutum, quod habet esse in anima, quod accidit omni enti: et hoc est verum, cuius oppositum non ens est quasi falsum. De his erit dicendum in libro hoc: prius enim de ente diminuto rationem entis habente dicendum est, ut illo expedito tractatibus entis veri cum subtilitate possumus intendere. Sicut ergo dictum est,
 
ens communiter acceptum multipliciter accipitur. Uno quidem modo ens dicitur per accidens et diminutum, sive sit in re, sive in anima. Secundo autem modo dicitur ens per se, quod habet entis principia. Et hoc dividitur secundum figuras categoriae: quoddam enim dicit quid et significat quid, quoddam autem significat quale, et quoddam quantum, et quoddam ubi, et quoddam quando, et alia significat ad aliquid secundum hunc modum. Amplius praeter ea quae dicta sunt omnia, dicitur ens per se de potentia ente, et de actu ente, sicut ante in entis divisione dictum est. Quoniam igitur ens sic multipliciter dicitur, primum in hoc libro dicendum est de eo quod est secundum accidens.
 
Hoc autem et primo de hoc ente secundum accidens est notandum, quia nulla omnino circa tale ens potest esse speculatio certa: non enim hic loquimur de ipsius accidentis natura in se considerata, quae in genere est ordinabilis, sed potius de eo quod accidit substantiae per acci IIfrSb dens: hoc enim principia suae essentiali Siu tatis non habet: et cum unumquodque de quo est speculatio, terminetur per principia sui esse et non aliter, sequitur necessario de ente per accidens non esse
 
LIBER VI METAPHYSICORUM, TRACT. II
 
389
 
 
 
aliquam certain speculationem. Signum autem huius est, quia nulla scientia stu~ iliosa est de tali accidente, sive sit practica, sive theorica: studium enim nullus artificum impendit ad determinandum huiusmodi accidens. Et hoc quidem patet primum in potentiis sive artibus: ille cmim qui facit domum, non studet ut faciat eam ad qusecumque quae possunt accidere domui factse. Talia enim quae possunt factae accidere domui, sunt infinita: accidit enim domui domum esse quibusdam voluptuosam, quibusdam autem uocivam, quibusdam vero utilem ad lucrum, et aliis inutilem, et quibusdam faustam, aliis autem infaustam: et sic de aliis ad quae artifexcum studio non potest intendere. Nihil enim prohibet factam iam domum esse diversam per accidens ab omnibus ut si dicam existentibus domibus: et horum accidentium nulli penitus est aedificativa sive aedificabilis ipsa practica sive ars operativa. Patet igitur quod de practicarum nulla cum studio intendit ad huiusmodi accidens per accidens. Eodem vero modo patet quod nec theoricarum aliqua intendit cum studio ad tale per accidens: geometer enim non speculatur huiusmodi accidentia, utrum accidunt figuris quas consider at, vel non. Non enim speculatur si diversum est trigonum et trigonum, per huiusmodi accidens, ut scilicet unum sit album, et alteram calidum, vel utrum ligneum, vel ferreum trigonum habeat diversitatem ab eo quod est habere tres aequales duobus rectis: quia forte materialis trigonus habet duobus rectis tres angulos maiores vel forte minores: et hoc accidit ei in quantum est in sensibili materia: et ad hoc non studet geometer, eo quod ipse non demonstrat nisi de triangulo imaginario: et talis omnis triangulus rectilineus habet tres angulos aequales duobus rectis. Patet igitur ex dictis, quod nec theoricarum aliqua cum studio intendit ad huiusmodi accidentia.
 
CAPUT II.
 
Quod accidens secundum aliquem modum est non ens, et ideo non est perfecte scibile.
 
Hoc autem rationabiliter concidit cum Text, et com ipsa natura talis accidentis: accidens enim in fine entis non habet rationem perfectam nisi nomine solum, et non habet esse verum entis. Si enim accidens secundum sui nominis accipiatur rationem, tunc est ordinabile in figura praedicamenti, et terminatum proprii generis principiis: et hoc modo est ens secundum se. Si autem accidens per accidens secundum suum esse accipiatur, non causatur nisi ab eo quod. est raro, et hoc non est entis principium, sed potius defectus principii entis: principium enim entis aut est secundum semper, aut est secundum frequenter: et quod nec semper nec frequenter est, raro est et per accidens. Unde patet quod accidens secundum suum nomen casum dicit ab entis principio, et determinatur per negotiationem eius quod est semper et frequenter esse. Unde etiam Plato modo quodam non male ordinavit sophisticam circa non ens. Sophisticarum enim rationes maxime sunt circa accidens sermoni vel rei. Et huius quidem exemplum est, sicut si dicatur utrum idem sit vel diversum musicum et grammaticum, et musicus et Coriscus. Dico autem idem quod essentialiter est idem. Si enim sic idem sit musicus et Coriscus, tunc quidquid accidit uni, accidit et alteri: accidit autem Corisco cognosci: cognosci igitur accidit et musico; non scquitur, igitur musicus per essentiam est Coriscus. Et sic est musicum casus ab essentialitate Corisci. Si quis enim cognoscaf Coriscum secundum omnem essentiam Coriscitatis,
 
390
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
non propter hoc cognoscit musicum. Cadit igitur ab entitate Corisci huiusmodi accidens. Similiter autem est in aliis omnibus. Aliud autem exemplum huius est, si omne quod vere est, et non semper fuit, factum est: ergo si aliquis musicus ens grammaticus est factus, vel grammaticus ens musicus est factus, non autem fuit: et similiter est in aliis quaecumque aliae rationum sophisticarum sunt tales. Non enim sequitur, si grammaticus est factus, quod non ante fuit simpliciter: sed quod non ante fuit grammaticus: grammaticum igitur esse vel fieri nihil est essentiae esse vel fieri: est igitur casus ab essentialitate: videtur enim accidens propinquum quid non enti. Et hoc quidem palam est ex huiusmodi rationibus quales inductee sunt: quod enim est in aliquo vere existentium modo, illius est generatio, et habet determinata principia suae generationis: et eorum quaecumque talia sunt, est vera corruptio per ea quae contraria sunt generantibus: eorum vero quae sunt secundum accidens, quod per accidens est accidens, non est generatio vel corruptio, quae determinata habeat generationis vel corruptionis principia: igitur id quod est secundum accidens, non est aliquid vere entium secundum quod est huius. Cum igitur unumquodque ex eisdem principiis sit et sciatur, patet quod sicut accidens per accidens non habet entitatis principia, ita non habet principia per quae sciri possit. Non igitur de accidente est aliqua scientia studiosa.
 
CAPUT III.
 
De principio et causa eius quod fit secundum accidens per accidens.
 
Text, et com. Oportet tamen nos loqui de accidente aliquid amplius quam dictum est, in
 
quantum loqui contingit in eius natum quae est valde indeterminata. Oportet igitur nos determinare primo propter quam causam est huiusmodi accidens: hoc enim habito simul cum illo, palam erit quare de ipso non est aliqua scientia certa. Investigates igitur causam et naturam huius accidentis, dicimus quod in universitate entium quaedam videntur similiter se habentia et ex necessitate secundum quod necessarium est quod impossibile est aliter se habere in substantia et operatione propter suae naturae ordinem et necessitatem: talia enim non sunt dicta necessaria secundum vim vel violentiam: quia, sicut in ante habitis in quinto libro diximus, in talibus nihil fieri potest secundum violentiam: sed sunt necessaria primo modo dicta necessitate, eo quod non contingit aliter se habere, sicut sunt causa prima, et intelligentiarum et ccelorum ordines: et hoc sunt in quibus non est materia: aut si est in quibusdam eorum, tunc sunt illa ex materia sua tota: et ideo nihil de ipsis remanet in potentia, nisi forte ad ubi, et exit hoc continue ad actum regulariter, et de necessitate: propter quod nihil contingens radicari potest in illis: haec enim eo quod uno modo se habent, regula sunt omnium aliorum. Alia vero quae sub istis regulantur, ex necessitate quidem non sunt, sed quasi secundum magis sive ut in pluribus: et in his est materia non tota intra: haec enim sunt frequenter et possunt non esse: et utrumque istorum, id videlicet quod est semper, et id quod est frequenter, dicuntur secundum causam efficientem. Est autem contingens contingent
 
. ad utruiuH
 
ad utrumlibet: et hoc dicitur secundum bet esse ««»
 
. . . lum secun
 
causam materlalem. Et ideo id m ordi dumcausom
 
materialeni,
 
ne talmm causarum non est ponendum. Id autem quod est frequenter, est principium et causa talis accidentis qualis hoc quaerimus, quod videlicet raro accidit: cum id quod est frequenter, non procedit ad actum, in potentia materiae ipsius
 
1 Idem habet Commentator II Physic, tex. et com. 48.
 
LIBER VI METAPHYSICORUM, TRACT. II
 
391
 
 
 
mdicatur accidens raro causatum a duabus negationibus cum casu vel fortuna, nicut in ultima parte quinti libri dictum <>st. Quod enim nec semper nec frequenter est, cum potentia ad esse, hoc est per accidens, quod raro accidit: et quod est frequenter secundum causam efficientem, nihil prohibet esse principium et causam materialem eius quod est raro, licet frequenter et raro esse sint oppositos habentia modos. Quod enim nec semper fit, nec quasi secundum magis fit, sive ut in pluribus, hoc dicimus esse secundum accidens: sicut cum in terra minoris latitudinis quam est quantum clima, non sit calor in vere, sed potius frigus hyemale et glaciale: hoc enim accidere dicimus: sed quod cauma sit in vere in talibus terris, non dicimus esse secundum accidens: hoc enim quod frigus sit verno tempore, nec est quod semper fit, neque secundum magis sive in pluribus, sed quod raro. Aliud vero quod cauma sit, est non raro, sive frequenter. Similiter autem hominem album esse dicimus secundum accidens praecipue in terris parvae latitudinis; hoc enim neque semper fit, neque ut in pluribus: hominem vero esse animal, non dicimus secundum accidens: quia animal est in hominis ratione. iEdificatorem vero sanitatem facere, dicimus secundum accidens: quia non convenit hoc aedificatori facere, sed medico quando aedificatorem contingit esse medicum. Et opsopius sive coquus cuius est saporatum quid in pulmentis coniectare, aliquando facit aliquid in cibis salubre: sed non facit hoc secundum artem opsopoticam sive coquinariam. Et ideo dicimus quod hoc accidit: et est aliquis modus, quia facit salubre contingenter, simpliciter non facit: quia si simpliciter faceret secundum artem coquinandi, faceret et semper vel frequenter, omnis coquus hoc faceret: aliorum enim quae videlicet frequenter fiunt, sunt aliquando aliae qusedarn potentiae practicae: horum vero quae dicto modo sunt per accidens, nulla est ars operativa neque
 
aliqua potentia. Dico autem potentiam facultatem et habitum ordinatum ratione non necessaria, qui est habitus non firmus, sed adhuc quasi tremens inter opposita, sicut est habitus opinativus: neque enimtalem potentiam practicam cum ratione potest habere id quod est per accidens, licet ille habitus multum habeat potentiae in eo quod est ad opposita propter sui imperfectionem. Et huius causa est, quia eorum quae sunt secundum accidens, aut facta sunt secundum accidens, causa est secundum accidens, quae causa est casus vel fortuna radicata vel principiata in potentia eius quod fit frequenter, sicut diximus prius: et ideo fit quandoque quidem.
 
Non enim omnia sunt ex necessitate et semper aut cxistentia aut facta, sed plurima fiunt secundum magis: et ideo necesse est id quod est secundum accidens, neque semper fit, neque secundum magis, sive in pluribus, sicut dicimus musicum esse album: quia tamen aliquando fit, licet raro fiat, tamen oportet quod secundum accidens fiat: et si sic non diceretur, tunc oporteret quod omnia fierent ex necessitate: quia si non aliquid raro, oportet quod nihil fiat frequenter, in quo radicatur id quod fit raro: et tunc sequitur quod si nihil fit raro, quod nihil fiat nisi semper et ex necessitate: quia si aliquid fiat frequenter, habebit potentiam ad non esse: et quod habet potentiam ad non esse, aliquando impedietur ab eo quod est frequenter: et tunc incidet id quod fit raro. Talia enim proprie incidentes habent causas, quae raro fiunt. Propter quod etiam materia eorum quae frequenter fiunt, erit causa contingens quando fit in ea aliquid praeter id quod est secundum magis sive in pluribus. Oportet igitur eius quod est secundum accidens principia sumere ex tribus negationibus, quaerendo utrum nihil est secundum accidens. Et oportet dicere quod non est nihil, neque semper, neque secundum magis, sive ut in pluribus. Impossible enim est id quod est secundum
 
392
 
D. ALB. MAG. ORD. PRiED.
 
 
 
accidens aliquid eorurn esse. Est igitur quodlibet eveniens praeter haee tria secundum accidens. Sed utrumque liorum est aliquo modo secundum magis: quia illud est frequenter secundum modum moventis et efficientis, et est raro secundum potentiam materiae: quod autem est semper, nulli talium est principium et causa: quia sicut dicimus, nihil est in eo in potentia quae respiciat ad non esse. Si autem quaedam sint sempiterna, de his posterius in hac sapientia perscrutandum est.
 
tum habet, et ut in pluribus: quod autem praeter hoc est non frequenter existens, non habebit principium quod fit aliquando et alicubi: quia per casum est aliquando et alicubi, et casus accipi non potest cum sit indeterminatum: sed neomenia accipitur per artem, sivelunae novae ineensio, eo quod neomeniae secundum ordinem suae causae semper sunt, et secundum actum sunt secundum magis et frequenter: accidens autem de quo hic loquimur, est praeter utraque haec. Dictum est igitur a nobis quid est accidens, et propter quam causam est, et quia de ipso nulla potest esse scientia.
 
CAPUT IV.
 
CAPUT V.
 
Quod de eo quod est per accidens non sit scientia.
 
Text, et com. Quia vero scientia non est accidentis, palam est ex inductis. Scientia namque omnis aut est eius quod est semper, aut eius quod est frequenter sive secundum magis. Si enim omne quod scitur, per sua principia et causas scitur: et id quod non habet huiusmodi principia, simpliciter quidem non scitur, sed modus quo scitur, est modus quasi privationis: per hoc enim scitur quod non nihil est, neque semper, neque frequenter existens: et sic non simpliciter reducitur ad nihil: sed in hoc quod aliquid est, caret principio et causa secundum veram rationem causae et principii. Tale autem et taliter ens nemo potest addiscere apud se, neque potest alium docere. Si quis enim alteram istorum debeat facere, oportet quod diffiniat hoc quod discit vel docet, aut per semper, aut per frequenter. Alia enim si secundum esse accipiantur, principia determinantia se non habent, eo "quod universalia accipi non possunt, sicut accipit medicus mellicratum utile esse febricitanti secundum magis: hoc exper
 
Quod non omnia fiunt ex necessitate, quia qusedam fiunt per accidens. Si ne~ gatur qusedam fieri per accidens, tunc sequitur omnia ex necessitate fieri.
 
Quia vero principia et causae huius ac Text.etn»» cidentis sunt ea quae sunt genita quidem et corruptibilia^ eo quod sunt frequenter, manifestum est quod haec sunt causae huius accidentis quando sunt absque generatione et corruptione naturali, ita quod ulterius non generant neque corrumpunt secundum ordinem ilium quo pendent ea quae sunt frequenter ex his quae sunt semper. Diximus enim quod quando id quod est frequenter, irnpeditur a cursu suo et ordine exitus de potentia ad actum, tunc inducitur casus. Blanifestum est igitur, quod licet principia et causae huius accidentis sint genita et corruptibilia, quod tamen non necessario secundum ordinem eumdem generant et corrumpunt, et generantur et corrumpuntur secundum infinitam successionem ex praeterito vel in futurum: possunt enim impediri ex materiae inaequalitate, vel ex
 
LIBER VI METAPHYSICORUM, TRACT. II
 
393
 
 
 
ulia causa: et tunc incidet id quod esl ruro, sive casus, et id quod est per accidens.
 
Si autem aliquis his contradicens hoc non concedat, sed omnia dicat cursu aril inato sibi succedere, et unum esse ex alio ex necessitate in omne futurum et ex omni praeterito, tunc sequitur quod omnia erunt ex necessitate. Si enim facti et corrupti non ponatur aliqua secundum accidens causa, sed omnia causam habcnt essentialem et necessariam: tunc oportet quod omnia fiant, et facta sunt ex necessitate. Quaeramus enim de aliquo futuro dicentes, utrum erit hoc, autnon? Si igitur nulla sit causa nisi necessaria et per essentiam dicta, cum hac posita ponitur effectus, et destructa destruitur: si est hoc quod est causa, necessario fit hoc quod est effectus: sin autem non est illud quod est causa, tunc non fit hoc quod est effectus. Hoc autem quod est, causa est, vel factum est, si aliud quod est causa eius anterior est, vel factum est: et ita manifestum est, quia si semper auferatur tempus tempori infinito in quo est decursus mediarum causarum inter primum et ultimum, deveniet usque ad aliquod nunc praesens, in quo erit necessario generatum id de quo quaesitum est. Et huius exemplum est quod quaeramus, utrum Socrates moriturus sit in infinflitate naturali, vel violenta morte ? quia in hoc non est differentia quantum ad praesentem intentionem. Et dicemus quod secundum praedicta morietur de necessitate in ho ra futura aliqua determinata, quia dicemus quod prima causa mortis suae est necessaria: et hanc dicemus esse si exit ab aequalitate animae et corporis: exit autem ab aequalitate, si aliud quid faciat hoc quod est exiturus ab aequalitate: et hoc iterum erit si causa eius necessaria fuerit: et sic decurrendo a prima causa usque ad ultimum effectum, necessario ex prima causa posita concluditur effectus ultimus, qui est in aliquo nunc determinato: et sic omnia erunt de necessitate: et sic etiam conclu
 
ditur ex praesenti in praeteritum., quod factorum aliquid fuit ex necessitate factum, et nihil contingenter sive per accidens. Et huiusmodi exemplum est, ac si dicamus quod hic infirmus necessario sitit: sitit enim necessario si comedit sitim facientia, quae sunt calida sicca: sed comedere sitim facientia ponitur ex necessitate, si est: aut ponitur ex necessitate non esse, si non est secundum superius inductam hypothesim. Igitur iste aut ex necessitate morietur, aut ex necessitate non morietur: quia calida similia complexioni suae comedit: et si hoc comedit, sitivit, et vinum bibit: et si vinum bibit, febrim accendit, vel rixatus fuit: et sic necessario infirmitate vel occasione mortuus est: positum autem est primum esse necessarium: et unumquodque mediorum positum est esse necessarium supposito priori quod ponitur esse causa sua essentialis et necessaria: ergo et ultimum est necessarium.
 
Similiter autem sequitur inconveniens si aliquis in tali processu procedat supersiliendo de effectu ad causam de praesenti in praeteritum: eadem enim est ratio consecutionis secundum praeinductam hypothesim. Iam enim est hoc quod dicitur ex necessitate esse in aliquo suo principio facto in praeterito, quod fuit etiam necessarium. Tale enim dico factum praeteritum ex necessitate: unde per consequentiam necessariam erunt futura. Sicut si dicamus necessario mori eum qui vivit: eo quod iam in praeterito aliquid necessarium factum est, propter quod ex necessitate non moritur: et hoc est sicut si dicamus necessario mori: quoniam contraria se invicem compositum dissolventia sunt in eodem corpore: sed licet contraria sint in eodem, non tamen mors inducitur sine infirmitate aut violentia: et ideo si contraria insunt, necessario ponitur fore infirmitas: et si infirmitas insit, tunc morietur. Palam ergo est, quod omne praesens supersiliendo a posteriori in anterius, vadit usque ad aliquod primum principium, et illud
 
394
 
D. ALB. MAG. ORD. PIUED.
 
 
 
principium non vadit ad aliud ante ipsum: et si illud erit necessarium, erunt omnia necessaria, et sequitur nihil fieri per accidens. Dico autem hoc necessarium, non id quod est suppositionis et consequentiae, sed illud quod est necessarium absolute et necessitatem habet consequentis. Cum autem hoc sit inconveniens, oportet dicere quod causa eorum quae fiunt per accidens, sit illud quodcumque evenit per accidens et contingenter, et quod causa generationis eius quod est huiusmodi, per se nulla sit omnino, sed casus et fortuna sunt eius causa, et istae sunt causae per accidens.
 
Sed si quaeratur ad quale principium, et ad qualem causam fiat talis avo^p; sive supersiliens reductio, maxime perscrutandum est ad quam deveniat causam primam, utrum videlicet illa sit materia, aut finalis quae est cuius causa fit quidquid fit, aut deveniat ad causam moventem ? Diximus quod radicatur in materia eorum quae frequenter fiunt sicut in subiecto: et causa eius est movens secundum casum vel fortunam, et est in his quae fiunt propter aliquid, sicut subtiliter determinatum est a nobis in II Physicorum: et sive deductio fiat in praeteritum, sive in futurum, nulla est deductio: quia talia accidentia, sicut est sitis, mors, et huiusmodi, non eveniunt ex una causa, sed ex multis possunt evenire quae causaliter inducuntui% sicut cuilibet etiam per parvam facile est videre considerationem.
 
CAPUT VI.
 
Et est digressio declarans quod omnia reducuntur in causam unam, et quantum accidens per accidens est in rebus.
 
Dubitabit autem aliquis, ex praedictis dubitationis sumens rationem, utrum
 
omnium entium universitas reducibilis sit ad principium universitatis idem et unum. Si autem omnia reducuntur ad unum universitatis principium, hoc non erit nisi intellectus divinus activus omnium: et cum ille sit causa uno modo existens et ordinata, videntur omnia esse ex principio uno et ordinato: ergo et ea quae sunt per accidens, sunt ab huiusmodi principio: et sic eorum quae fiunt per accidens, causa prima non est per accidens: et hoc est contra praedicta. Si autem non omnium sit causa una, tunc sequitur quod ordo universitatis non est ad unum: et ex hoc sequitur quod plura sint universitatis principia et plura universa, quae ambo sunt absurda. Si autem universitatis principium est unum, tunc quaeritur unde provenit diversitas causarum eorum quae fiunt semper, et eorum quae fiunt frequenter, et eorum quae fiunt raro.
 
Haec autem et huiusmodi non est diffi Solutio, cile solvere: absque omni enim dubitatione tenendum est, quod universitatis principium est unum: et hoc est intellectus divinus, qui per suam scientiam 'quae tamen scientia est idem ipsi, est causa omnium quae sunt prima, et uno modo se habens ad omnia: et est causa ordinis omnium eorum quae sunt: quia ipse est qui facit causata et distribuit et ordinat ea, sicut una ars est in semine hominis, quae facit et distribuit et ordinat omnia corporis membra, sicut nos in ultima huius sapientiae parte sumus ostensuri. Quod autem dicimus, quod ea quae fiunt raro et fiunt per accidens non reducuntur nisi ad causam per accidens, intelleximus de causa proxima, et non de causa prima in qua stat reductio omnium. Iam enim ostensum est quod id quod est frequenter per suam naturam, est principium eius quod est raro. Reducitur etiam ad causam vere moven tem, licet accidat illi: quia fodiens sepulcrum vere operatur ad inveniendum thesaurum, licet non operatur ad hoc in quantum est sepulcrum fodiens, sed in
 
LIBER VI METAPHYSICORUM, TRACT. II
 
395
 
 
 
quantum fodit in loco thesauri: sicut etiam reducitur ad eam quae vere est cauHO. finalis, licet accidat etiam illi: quia nisi fodiens etiam intenderet fodere sepulcrum, non foderet: unde patet quod propter aliquid fodit et non vane fodit: et sic fodienti invenire thesaurum accidit: et ideo dicitur per accidens evenire. Id autem quod est frequenter, reducitur ad semper in quantum reducendo materiam semper influit esse divinum per generationem et corruptionem: esse enim divinum influit motor, sed motus incorruptus praeparat materiam. Quamvis autem intellectus divinus uno modo se habeat, et immaterialiter et intemporaliter et simpliciter et immobiliter, tamen materia eorum quae fiunt frequenter, percipit bonitates suas multipliciter et materialiter et temporaliter et composite et mobiliter: et hoc est ideo, quia intellectus difatoitatim vinus non tollit possibilitatem a materia:
 
ft<imu* non , . , ,
 
i'Hii |H>*ti et ideo licet m ipso omnia suit mimobili
 
IMMfiiifMi a L . .
 
in«i«rin. ter, tamen in materia hunt contmgenter. Et huius exemplum est in anim.a, quae sicut ars est in semine, in qua sunt omnia quae fiunt. in materia membrorum unite et simpliciter et immaterialiter et immobiliter, et in oppositis modis fiunt in materia membrorum. IM« contra Et sic patet quod iniuste Averroes i reprehendit eos qui dicunt omnia procedere ab intellectu activo sicut a tabula inscripta formis omnium: quamquam exemplum de tabula non satis conveniens sit activo intellectui, sed de possibili intellectu posset habere aliquid convenientiae, sicut nos tam in libro tertio de Anima quam in libro de Intellectu et Intelligibili ostendimus. Verissime autem scimus quod omnis forma quae est in prima materia in potentia, est secundum rationem in intellectu causae primae: et ideo a Platone dictus est esse mundus archetypus. Scimus etiam quod
 
intellectus divinus causando secundum effectum, stat in ultimo causato. Nec dubitamus quin omne quod est in aliquo, sit in ipso secundum potestatem eius in quo est: et ideo quae in intellectu primo sunt simpliciter et immaterialiter et intemporaliter et immobiliter et uno modo, omnibus contrariis dispositionibus sunt in materia: propter quod non sequitur, quod si intellectus primus sit huiusmodi immobiliter et certe, quod ista eveniant immobiliter et certitudinaliter: quia intellectus divinus non tollit a materia nec a causis secundis dispositiones suas proprias: et quando res eveniunt, tunc sunt in causis mediis et in materia, et secundum potestates illorum eveniunt et non secundum potestatem primae causae. Sic igitur patet quod omnia reducuntur per awyorfv ad causam primam: et cum casus et fortuna et accidens de quo loquimur, verissime est in rebus. Non autem ad causam accidentalem reduci possunt omnia, eo quod ante quodlibet per accidens est id quod est per se: nec possunt reduci ad id quod est frequenter, cum hoc indigeat causa propter hoc quod est in potentia: et omne quod est in potentia, indiget eo quod est in actu per quod educitur de potentia. Oportet igitur quod reducantur omnia ad id quod est semper et ubique, uno modo et simplex actus existens, quod agendo per scientiam intellectus largitur form am, et motu corporis mcorruptibilis continue advehit materiam suscipientem: et ideo motus talis dicitur esse tanquam vita quaedam existentibus omnibus M. Est autem non praetereundum, quod cum accidens de quo loquimur secundum esse sit accipiendum, sicut iam ante diximus, non cadit in aliquo genere uno, sicut patet in omnibus exemplis praeinductis: quia Socratem esse album, vel musicum esse album, vel in
 
1 Hoc est contra Averroem in com. 7 huius sopho in principio libri VIII Physic, dicatur
 
sexti libri. esse tamquam vita existentibus omnibus,
 
2 Et haec est ratio quare motus coeli a Philo
 
396
 
D. ALB. MAG. ORD. PILED.
 
 
 
ventum ex fossura esse thesaurum, et huius alia omnia sunt in multis generibus: et hoc contingit propter naturae suae indeterminabilitatem quando secundum esse accipitur: et ideo contingit
 
etiam quod ad causam unam reduci non potest huiusmodi accidens. Haec igitur et tanta de accidente per accidens dicta sint a nobis.
 

Latest revision as of 20:50, 13 September 2011